MESABATENE

MESABATENE
MESABATENE
apud Plinium l. 6. c. 27. et l. 31. c. 3. ubi de Choaspe et Eulaeo fluviis, e quibus solum Parthorum Reges bibere soliti, Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulaeus, ortus ii Media. medioque spatio cuniculo conditus ac rursus exortus, et per Messabatenen lapsus circumit arcem Susorum ac Dianae templum augustissimum illis gentibus et ipse in magna ceremonia. Siquidem Reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant: regio est Messabatarum, quos Ptolemaeus collocat, ubi Uxios Strabo, in itinere scil. quod a Susis dueit in Persidis interiora. Vide Salmas. ad Solin. p. 700. et in voce Messabatae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”